Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.1.1 Cic. Fam. 15.1.4 (English) >>Cic. Fam. 15.1.6

15.1.3 his rebus adlatis, etsi intellegebam socios infirme animatos esse et novarum rerum exspectatione suspensos, sperabam tamen eos, ad quos iam accesseram quique nostram mansuetudinem integritatemque perspexerant, amiciores p. R. esse factos, Ciliciam autem firmiorem fore, si aequitatis nostrae particeps facta esset. et ob eam causam et ut opprimerentur ii qui ex Cilicum gente in armis essent, et ut hostis is qui esset in Syria sciret exercitum p. R. non modo non cedere iis nuntiis adlatis sed etiam propius accedere, exercitum ad Taurum institui ducere.

15.1.4 sed si quid apud vos auctoritas mea ponderis habet, in iis praesertim rebus, quas vos audistis, ego paene cerno, magno opere vos et hortor et moneo ut his provinciis serius vos quidem quam decuit, sed aliquando tamen consulatis. nos quem ad modum instructos et quibus praesidiis munitos ad tanti belli opinionem miseritis non estis ignari. quod ego negotium non stultitia occaecatus sed verecundia deterritus non recusavi ; neque enim umquam ullum periculum tantum putavi quod subterfugere mallem ' quam vestrae auctoritati obtemperare. 15.1.5 hoc autem tempore res sese sic habet ut, nisi exercitum tantum, quantum ad maximum bellum mittere soletis, mature in has provincias miseritis, summum periculum sit ne amittendae sint omnes hae provinciae, quibus vectigalia p. R. continentur. quam ob rem autem in hoc provinciali dilectu spem habeatis aliquam causa nulla est. neque multi sunt et diffugiunt qui sunt metu oblato ; et quod genus hoc militum sit iudicavit vir fortissimus M. Bibulus in Asia, qui, cum vos ei permisissetis, dilectum habere noluerit. nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque iniurias imperi nostri aut ita imbecilla sunt ut non multum nos iuvare possint, aut ita alienata a nobis ut neque exspectandum ab iis neque committendum iis quicquam esse videatur.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 15.1.1 Cic. Fam. 15.1.4 (English) >>Cic. Fam. 15.1.6

Powered by PhiloLogic